- PITYUSA
- PITYUSAinsul. parva sinûs Argolici ante Hermionem. Sunt et Pityusae, insulae duae in mari Iberico, angustô fretô inter se divisae, quarum maior Ebusus, minor Ophiusa. Ita Strabo. Idem et Ptolemaeus docet. Pomponius quoque Mela, l. 2. c. 7. idem sentire videtur, licet Pityusas utramque communi appellatione dici non moneat. At Plinio, l. 3. c. 5. longe alia mens, qui utrique huic insulae nomen Ebusus convenire ait; et Colubrariam sive Ophiusam aliam facit a Pityusis. Longe falluntur, qui Plinium Straboni et Ptolemaeo conciliare quaerunt. Diodor. Siculus eosdem cum Plinio sequi auctores videtur, Πιτύουςαν enim agnoscit unam magnam insulam, in quâ urbs sit quae appellatur Ε᾿ρεςὸς: nisi eius codex sic corrigendus et legendum Ε᾿βυςὸς. Idem Diodorus anotat Pityusam a copia τῶ πιτύων, quas illa insula fert, nomen invenisse. Plinius a frutice pineo. Casaub. Nic. Lloyd. Baudrando Insulae duae sunt in mari Mediterraneo inter Balearem maiorem ad Ortum et promontor. Dianium Sinumque Sucronensem ad Occasum. Vulgo las Islas de Υvica, pendentque a regno Maioricae: earum maior et quae ad Boream Ebusus, Rvica, castrum habet cognom. cum tribus villis et salis fodinis. Minor, quae Ophiusa La Formentera, ad Austrum extensa, ob serpentes deserta est, parvique circuitus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.